Evangelium Secundum Lucam*

Caput 22: Versus 49

Domine, si percutimus in gladio.Ordo: Cum interrogassent dicentes:Domine, si percutimus in gladio,tunc respondit:Sinite usque huc.Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quae potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthaeum legatur dixisse:Converte gladium tuum in locum suum,quod post factum apparet dixisse Jesum.
(* Traductions européennes)